Orações em Latim

| |

Pai Nosso




Pater noster, qui es in caelis Sanctificétur nomen tuum: Advéniat regnum tuum: Fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra.Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie : Et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.Et ne nos indúcas in tentatiónem.
 Sed líbera nos a malo. Amen


Sinal da Cruz

Per signum + crucis, de + inimicis nostris libera-nos Deus + noster.
In nonime Patris + et Fílii + et Spitiui Sancto + .Amen.


Glória ao Pai


Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.Sicut erat in princípio et nunc et semper et in saecula saeculórum.Amen


Ave Maria



Ave, María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedictus fructus ventris tui Jesus.
Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen


Salve Rainha




Salve, Regina, Mater misericordiae, vita, dulcédo et spes nostra, salve.Ad te clamamus, éxsules fiIii Evae.Ad te suspirámus geméntes et flentes in hac lacrimárum valle. Eia ergo, advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte.Et Jesum benedíctum fructum Ventris tui, nobis, post hoc exsílium, osténde.O clemens, o pia, o dulcis Virgo María!
 Ora pro nobis, sancta Dei Génitrix.
 Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.Amen


Credo



Credo in Deum, Patrem omnipoténtem, Creatórem caeli et terrae. Et in Jesum Christum, Filium eius únicum, Dóminùm nostrum : qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Virgine, passus sub Pontio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus : descéndit ad ínferos; tértia die resurréxit a mórtuis; ascéndit ad caelos; sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis: inde ventúrus est judicare vivos et mórtuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclésiam Cathólicam, Sanctórum communionem, remissiónem peccatórum carnis resurrectiónem, vitam aetérnam.Amen.


Anjo da Guarda

Angele Dei, qui custos es mei, me, tibi commíssum pietáte supérna, illúmina, custódi, rege et gubérna.Amen.


Angelus 


 Ángelus Dómini nuntiávit Maríae.
 Et concépit de Spíritu Sancto.

...Ave María...

V/. Ecce ancílla dómini.
R/. Fiat mihi secúndum verbum tuum.

...Ave María...

V/. Et Verbum caro factum est.
R/. Et habitávit in nobis.

...Ave María...

V/. Ora pro nobis, sancta Dei Génetrix.
R/. Ut digni efficiámur prommissiónibus Christi.

Orémus.
Grátiam tuam, quaésumus, Dómine, méntibus nostri infúnde; ut qui, ángelo nuntiánte, Christi Fílii tui encarnatiónem cognóvimus, per passiónem eius et crucem, ad resurrectiónis glóriam perducámur.Per eúmdem Christum dóminum nostrum.Amen.


Acto de Fé

Dómine Deus, firma fide credo et confiteor ómnia et síngula quae Sancta Ecclésia Cathólica propónit, quia tu, Deus, ea ómnia revelásti, qui es aetérna véritas et sapiéntia quae nec fállere nec falli potest.In hac fide vívere et mori státuo.Amen.


Ato de Esperança

Dómine Deus, spero per grátiam tuam remissiónem ómnium peccatórum, et post hanc vitam aetérnam felicitátem me esse consecutúrum: quia tu promisísti, qui es infiníte potens, fidélis, benígnus, et miséricors.In hac spe vívere et mori státuo.Amen.


Ato de Caridade

Dómine Deus, amo te super ómnia et próximum meum proter te, quia tu es summum, infinítum, et perfectíssimum bonum, omni dilectióne dignum.In hac caritáte vívere et mori státuo.Amen.


Ato de Contrição

Deus meus, ex toto corde paénitet me ómnium meórum peccatórum, eáque detéstor, qui peccándo, non solum poenas a te iuste statútas proméritus sum, sed praesértim quia offéndi te, summum bonum, ac dignum qui super ómnia diligáris.Ideo firmiter propóno, adiuvánte grátia tua, de cétero me non peccatúrum peccandíque occasiónes próximas fugitúrum.Amen.


Vinde Espírito Santo




Veni Sancte Spíritus reple tuórum corda fidélium, et tu amóris in eis ignem accénde.
Emítte Spíritum tuum et creabúntur.
Et renovábis faciem terrae.
Oremus: Deus, qui corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuisti da nobis in eódem Spíritu recta sápere, et de ejus semper consolatióne gaudére.
Per christum Dóminum nostrum.Amen.


Santo

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt cæli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus, qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.


Cordeiro de Deus 


Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,

R. Miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,

R. Miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,

R. Dona nobis pacem.
Amen

Sem comentários:

Enviar um comentário

Seja bem-vindo(a) ao blog Luz e Escuridão

Todos os comentários serão aceites e respondidos, no entanto:

- Não serão aceites comentários ofensivos;
- Os comentários são moderados, por isso, se quiserem entrar em contacto comigo através dos comentários poderão faze-lo, pois as vossas informações pessoais não serão reveladas, apenas peço que deixem o email.
- Aceito as convições de cada um, contudo não serão aceites comentários que contenham orações negras;

Comentem e explorem o blog, se tiverem alguma dúvida ou sugestão terei todo o gosto em ajudar :).

Obrigado pela sua visita.
Maria Da Luz